- POCULUM
- I.POCULUMprimo vola fuit, quod Diogenes non erubuit didicisse, a quodam, quem cavâ manu exceptam auqam oriadmovere vidit, abiectô hinc vasculo suô potoriô, tamquam supellectile non necessariâ, eius simplicitatem in posterum imitaturus. Verum commoditas arte factis Poculis uti suasit, luxu postmodum, ut in aliis, ita et hîc, in immensum procedente. Et prima quidem omnium ex terra Samia fictilia fuisse videntur, neque in pauperiorum tantum aedibus, sed et in opulentiorum conviviis, adeoque etiam Deorum immortalium fanisac facrificiis sollemnibus. Vide Val. Max. l. 4. c. 3. tit. 7. Senec. Ep. 95. in fin. et l. 1. de Benesic. c. 6. Tertullian. Apologet. c. 25.Ciceronem, Paradoxe 1. Plin. l. 35. c. 12. etc. de Romanis: Iul. Pollucem. l. 10. c. 19. de Graecis, loquentes. Unde Tibullus, l. 1. Eleg. 1. v. 39.Fictilia antiquva primum sibi secit agrestisPocula, de facili composuitque luto.Et haec κώνῳ sive pice lique facta, ne aestivô tempore exsudaret liquor infusus, obducta fuisse, idicat Alexander Aphrodisaeus in Problem. Item cerâ, ut indicat Theocriteum hoc in Thyrside,Καὶ βαθὺ κιςςύβιον κεκλυςθμένον ἁδεῒ καρῷ,Et profundum poculum oblitum dulci cerâ.Ubi virum eruditum τὸ κεκλυσμένον idem esse, quod χεκηρογραφημένον, contendentem, relellit Vossius, ex Athenaeo oftendens, pretiosiora fuisse vasa ceris picta. quam ut ea haberent in Sicilia rustici, idque iam Theocriti aetate, qui Ptolemaei Lagidae et silii eius Philadelphi temporibus claruit. Post haec reperiuntur Pocula e fago facta, vel ad minimum e ligno, quibus iam Homericos Heroas usos fuisse, ex Odyssea iam pridem docuit Fulv. Ursinus, Append. ad Triclinium. Hinc Ovid. l. 8. Met. v. 669.———— ———— Fabricataque fagôPocula. ———— ————Et Fastor. l. 5. v. 522.Terra rubens crater, Pocula fagus erat.Vide quoque Virg. Ecl. 3. Senecam. Hercule Oeteo, Act. 3. chorô, Tibullum l. 1. Eleg. 10 Oleagina pocula, memorantur, l. 50. ff. de leg. 3. Hederacea, Plin. l. 16. c. 35. ubi hederae eam natuam docet esse, ut in istiusmodi vasis vina transfluant, remanente aquâ, si aquâ fuerint mista: Graeci Κιςςύβια vocant. Meminit eorundem Euripides Andromedâ. Vel simpliciter ex ligno erant, qualia pocula Scalas dicta fuisse, fuggerit Isidor. l. 20. c. 5. et P. Diaconus, de gestis Longobard. l. 1. c. 27. e quo liquet, etiam posteriori aevô, ligneorum usum viguisse. Erant et e cornibus bovinis Pocula efficta, antiquissmimis iam temporibus, ut docet Ambros, l. de Elia et Ieiunio c. 17. Xenoph. Expedit. Cyri, l. 6. Athenaeus, Dipnos. l. 11. etc. Unde Nicandri Scholiastes τὸ κεράσαι, ἀπὸ τοῦ κέρατος, dictum vult: quod Nonnus confirmat, Dionys. l. 12.Καὶ βοέοις ἀρύοντο κεράεςςιν ἀντὶ κυπέλλωνΜήπω φαινομένων, ὅθεν ὕςτερον ἐξέτι κείνουΘέςκελον οὔνομα τοῦτο κεραυνυμένῳ πέλεν οἴνῳ.Et taurinis cornibus propterea Bacchus effictus, Ioh. Meursius Notis in Lycophr. Ad quem ritum Pindarus quoque allusit, aiens:Ε᾿ξ ἀργυρέων κεράτων πίνοντες ἐπλάζοντο;Ex argenteis cornibus bibentes lasciviebant.Aeschylus item in Perrboebis, ἀργυρηλάτοις κέραςι, argentô ductilî factis cornibus: ac Sophocles in Pandora, πιόντι χρύςεον κέρας, cum ebiberit aureum cornu. Nempe aurô et argentô posteriorum saeculorum luxus priscam consuetudinem exprimere gaudebat: retulisse autem buccinae oblongae formam, i. e. naturalem cornuum bovinorum speciem docet Ambros. loc. cit. Bestigium veteris ritus apud Homer. Il. θ. v. 169.Οἶνον τ᾿ ἐγκεράςαςα πιεῖν,Vinumque cornu miscens ad bibendum.De Indis inprimis vide Ctesiam, apud Photium in Biblioth. De Tartaris hodiernis P. de Vaile, Itiner. tom. 3. et cui ignotum cornu aureum Christiani V. Daniae Regis ac eornu mirabile, quod in aula Oldenburgica a multis iam saeculis asservatum est. Quarto, vitrum Poculorum materia esse coepit. Aristoph.Ε῎πἰ ὁ μὲν ἐξ ὑαλένων ἐκπωμάτων,Biberat hic quidem e vitreis poculis.In delitiis olim hodieque non spernendis, Martialis, l. 1. Epigr. 38. et nepotibus praesertim in usu, uti discimus ex Iuvenali, Sat. 2. v. 95.———— ———— Vitreô bibit ille Priapô.Neque vero vitrum istud tale erat, quod levissimô casu frangeretur, sed flecti plicarique poterat, auctore Pliniô, l. 36. c. 26. qua de re vide Cael. Rhodiginum, Antiqq. lect. l. 27. c. 27. Ian. Douzam Comm. in Petron. et Petr. Crinitum Honestaediscipl. l. 23. c. 4. quibus adde Ioh. Salisberiensem Polycrat. l. 4. c. 5. Vitrea vero pocula sulfure maltabantur fracta. Iuvenalis, Sat. 5. v. 48.———— Ruptô poscentem sulpura vitrô, etc.Exin crystallus in poculis, aliaque supellectile laudari coepit. Iuvenal. idem, Set. seq. v. 155.Grandia tolluntur crystallina.Et nota Vedii crudelitas, quicum unus e servis crystallinum fregisset, rapi eum iussit, nec vulgariperiturum morte, muraenis obici, apud Senec. de lra l. 3. c. 40. Vide spura in voce Acenteta, alibique. Porro Murrhina vasa, et praecipus Pocula, adhibita lux uriosorum conviviis fuisse, idem docet Ep. 119. in quibus observatum, ut calenti vino convenirent, docente Martiali l. 14. Epigr. 113. Vide itidem supra. Electrina Pocula Magnatibus in pretio habita, memorat Trebellius Pollio, c. 14. cum de Quieto Tyranno refert, illum Electridem paeteram. quae in medio vultum Alexandri haberet, et in circuitu omnem historiam contineret, signis brevibus et minutulis, Pontisicipropinâsse. Sic apud Lamprid. in Alex. Helena dicitur Minervae Lindiae calicem ex electro consecrâsse. Unde Iuvenalis, Sat. 5. v. 38.———— ———— Ipse capacesHeliadum crustas et inaequales Beryllos,Virgo tenet phialas, tibi non committitur aurum.Ex argento Pocula crescens luxus effigiavit, sed magnô nepotum a continentioribus discrimine, ut qui emblematis ingeniosiscaelatum argentum habere gaudentes, totos quandoque census in istiusmodi sculpturas effunderent, vide Plin. l. 33. c. 11. Mentio et in antiquis marmoribus, Anthus ad argentum Pot. L. Gaesaeris. Item Vibiae. Successae. Liviae. Aug. ser. ab. argento Porotio etc. Inde iocose apud Athenaeum magnum poculum puteus argentuus dicitur, Dipnos. l. 11. ut clarum sit, etiam Graecis, id in usu fuissc. Vide Melam ICtum apud Ulpian. l. 7. ff. de in rem verso: Quid vero in istiusmodi Poculis caelari fuerit solitum, innuit Virg. Aen. l. 1. v. 644.Ingens argentum mensis ealataque in aure,Fortia facta Patrum.Iuvenal. Sat. 1. v. 76.Argentum vetus et stantem extrae Pocula caprum.Alii: dicebanturque nobilium ista Artificum emblemata propriô nomine formae. Vide suô locô, Nono, aurea supellex recepta, et praeprirnis Pocula. Cicero in Verr. 4. Exponit multum argentum, non pauca etiam pocula ex auro, quae ut mos est Regibus, et maxime in Syria, gemmis distincta erant clarissimis. Haec et ipsa caelabantur, licet non tanto tamque elaboratô artificiô, quemadmodum argentea: Unde Plinius caelaturâ auri nullum Artrsicem inclaruisse, scribit. In sculpebantur iis inprimis gentilitia Familiae insignia. Vide Plin. l. 37. c. 2. Corrippum, l. 3. num. 1. Scaevolam ICtum, leg. 36. ff. de auro arg. Isidor. l. 20. c. 4. Silium Ital. l. 10. Statium, l. 1. Theb. v. 540. etc. Sed, ut dicutm non suffecit luxui purum in hos usus aurum, inserebantur et gemmae, unde Pocula gemmata, Luct. Placido, ad Statium, Theb. l. 1. v. 150. et gemmâ bibere dicti, Hieronzmo Ep. ad Macharium, Czprianô, l. 2. Epist. 2. Appuleio, Miles. l. 2. Plinio, praefat. ad l. 33. ubi inter alia, smaragdis, inquit, teximus calices etc. Popert. l. 3. El. 4. v. 4.Non bibit e gemma divite nostra sitis.Ovidius, Metam. l. 8. v. 572.In gemma posuêre merum.Vide hic ubi de Auro Vinctis, Chrysendetis, Poculis Gemmatis etc. Etiam ex conchis margaritiseris, ut et cochlearia, lanculaeque, olim hodieque factitantur, Sunt autem conchae istiusmodi, in qua nascuntur margaritae, ex earum genere, quas Graeci διθύρους vocant, et κοίλας; clusiles nempe, adapertiles, atqueintus concavae, ita ut dimidiatae formam lancis vel disci satis belle referant. A qua figura etiam videntur μάργαρα dictae. Vox enim Graeciae vetus est μάργαρον, pro lance; Unde μαργαρίςκος ὁ πινακίςκος, apud Hesychium. Salmas. ad Solin. p. 1123. Nec defuêre barbari, quibus ossa capitis humani pro Poculis essent. quod in more positum Scythis fuisse antiquis, testatur Strabo, l. 7. ut et Herodotus, Musâ 4. ubi non de omnium, sed de inimicissimorum capitibus id factum fuisse, docet. De Ungaris Bonfinius, Rer. Ungar. Dec. 1. l. 1. de Scordiscis Amm. Marcellinus. l. 2. de Avaribus, Hunnis, Gepidisque P. Varnefridus, de gestis Longob. l. 1. c. 27. ubi de Alboni: de quibusdam ad Septentrionem populis, Plin, l. 7. c. 2. de Essedonibus, Solinus Polyhistor. c. 19. depriscis Celtis, Silius Ital. l. 13. idem tradunt. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosini Antiqq. l. 5. c. 30. Addo Pocula ex aere et stanno. quorum illa interdum quoque stanno obduci fuisse solita, Vossius habet de or. et progr. Idolo. l. 4. c. 92. quia, monente Pliniô, l. 34. c. 17. stannum illitum aeneis vasis, saporem faciat gratiorem et compescat aerginis virus. Ut autem Poculorum materia non una eademque, sic forma diversissima, fuit. Panda quaeda, quaedam angusta, alia oblonga, nonnulla in navigii speciem essicta; Erant quae duos haberent fundos; nec deerant, quae tympanum referrent, parva et cava sine fundo et auribus quae mollia et viris parum convenientia: unde a Demostheneexprobrata Midiae, et solis Cybeles Sacerdotibus congruebant. Vide Plin. l. 33. c. 11. Quaedam porro ansulis carebant, alis ansata erant, nonullaunâ tantum parte aurita, Pollux, Onom. l. 6. c. 18. Erat autem ansularum harum is usus, ut, qui propinaret aut porrigeret, unam earum manuteneret, alteram vero is, cui poculum tradbatur, arriperet. Virgilius, Ecl. 6. v. 17.Et gravis attritâ pendebat cantharus ansâ.Consule Fulvium in Append. p. 170. I. Lipsium, Hier. Mercurialem, Guil. Stuckium, Antiqq. Convival. l. 3. c. 6. alios. Specics Poculorum varias enumerat Athenaeus, l. 11. Iul. Pollux, l. 6. c. 16. Isidor. l. 20. c. 5. Macrob. Saturnal. l. 5. c. 31. Eustathius, in Homerum passim, Iurisconsultus, leg. 36. ff. de aure et arg. leg. etc. Vide etiam híc infra. Utebantur vero Veteres, in conviviis. Poculis primo minutioribus, dein grandioribus: et quotieshilarius sese invitarevellent, hunc sollemnem observabant morem, ut a summobiberent ad imum, qua de re infra dicetur, in voce Potus. Vide Rosin. Antiqq. Rom. cum Paralipom. Dempsteri praefati locô cit. Ampla autem admodum erant Heroum Pocula, uti Herculei inprimis scyphi exemplô patet, quô a Sole donô acceptô Oceanum transmisisle dicitur. De illo Stat. Theb. l. 6. v. 531.Huic pretium palmae, gemini cratera ferebantHerculeum iuvenes ————Vide et reliqua, in quibus, quae hic poculo insculpta, pluribus docet. Sed et id hinc discimus, quod Regum potationes ex iis commendaverint antiquitus Pocula. Unde apud Plautum quoque Amphitruone, Actu 1. sc. 1. v. 104.——— Quid Amphitruone a Thelebois datum est?Pterela Rex. qui potitare solitus est, patera aurea.Circumdabantur vero Pocula in dexterum communiter latus, religionis ergô, Critias apud Athenaeum, l. 10.Καὶ προπόςεις ὀρέγειν ἐπιδέξια καὶ προκαλεῖςθαιΕ᾿ξονομακλήδην, ᾧ προπίνειν ἐθέλει.Quod tamen contra Spartanos usu habuisse, ut nunc Germanos, quibus multis locis observatur in circulum ad laevam potionumtela dirigere, ex eodem discimus, ubi κυκλοῦν κύαθον hunc morem vocat. Qua de re vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Sat. Theb. l. 4. v. 761. uti de Pocula coronandi, iisque stores nonnumquam indendi, more Tertullian. de Cor. Mil. Propertium, l. 2. Eleg. 2. Carol. Paschalium, Coronar. l. 1. c. 2. aliosque complures. Nec omittendum hic, quod Poculis Binis, honoris ergo, bibendi ritus, apud Melam occurrit, de Scythis, l. 2. c. 1. Ut quisque plures interemerit, ita apud eos habetur Et paulo post, Inter epulas, quot quisque interfecerit, referre, laetissima et frequentissima menti: binisque poculis qui plurimos retulêre, perpotatis interiugatin, is honos praecipuus est. Sensus est, laetissimam esse inter epulas mentionem apud eam gentem, narrare numerum a se interfectorum, praecipuumque honorem ei, qui plures caedes a se factas retulisset. haberi, ut non bina tantum pocula perpotaret, ut quidam exponunt, sed duobus poculis iunctis et combinatis simul biberet, Quod ςύνδυο κύλικας ἔχειν vocat Herodotus, quem Pomponius veriti. Is enim sic de iisdem, Ὅςοι δὲ ἂν ἀυτῶν καὶ κάρτα πολλοὺς ἄνδρας ἀνῃρηκότες ἔωςι, οὗτοι δὲ ςύνδυο κύλικας ἔχοντες πίνουςιν ὁμοῦ, Quetquot vero eorum insignem hostium numerum occidissent, iunctis bibunt. Sunt autem ςύνδυο, iugata et iuncta inter se: nam duo iugum faciunt. Sic appulevo, consponsae factionis iugum. Et Graecis ζεῦγος, de duobus, et ζυγὴν, recentiores pariter, pro pari, dixêre: ut ζυγὴ. apud Constantinum de Administr. Imper. et ζυγὴ incedere dicuntur, qui bini incedunt, quod antiquis Graecis ςύνδυο. Itaque bina pocula interiugata, h. e. iuncta pariter ac combinata perpotabant, qui plures occiderant etc. Salmas. ad Solin. p. 192. VARIA POCULORUM GENERA APUD VARIOS. α. Ἀγαθοῦ Δαίμονος dicebatur Polculum, τὸ κατα ἄρςιν τραπεζῷν προσφερόμενον, quod sublatis mensis inferri solebat, Eustath. Il. τ. ut inde bono Genio libaretur. β. Α῎λειςον, Homer. Il λ. quod μή λεῖον, sed asperum caelaturis erat. γ. Α᾿μαλθείας κέρας, Eust. Il. ῃ. δ. Apyroti, dicebantur scyphi, qui non calidae, sed frigidae solum aquae capaces erant. Ita enim quidam legunt, apud Plinium, l. 36. c. 26. pro Pieroti. ε. Carchesium, Poculum procerum et circa mediam partem compressum, ansatum mediocriter, ansis a sum mo ad imum pertingentibus, Macrob. Saturn. l. 5. c. 21. ζ. Chrysednera, Graecis dicebantur, aurô solidô facta, admixtisque gemmîs decorata, Hadrian. Turnebus, Adversar. l. 14. c. 2. η. Ciborium, inter vasa potoria reponit Hesychius: in modum foliorum colocasiorum factum, Porphyrius in Horat. l. 2. ode 7. Aegyptiis in usu. Vide de his quoque Strabonem, l. 17. ubi Alexandriam istiusmodi foliis pro vasis passim per offi cinas uti ait, et supra ubi de Nymphaeae foliis. θ. Cissybium,poculum erat hederaceum, unâ tantum parte auritum, Macrob, loco cit. Vide quoque athenaeum, l. 11. λ. Clemmateres, a Graec. κλέμμυς, i. e. operimentum testudinis, eadem cum Tympanis κ. Cothon. vide supra. λ. Cotyliscus, Poculum nominabatur, unicam habens ansam. Pollux, Onom. l. 6. v. 18. μ. Cyathus, continebat sextarii partem duodecimam ν. Cymbium, a forma navis, quam referebat, nomen accepit, Varro de Vita Pop. Rom. l. 1. Simaristo exiguum et cavum: Dorotheo altum et auribus carens: Ptolemaeo aristonici filio gibbosum, Didymo oblongum et angustum: cyatho simile Eratostheni. ζ. Ε᾿νιαυτὸς. Eust. Il. ν. ο. Hamapus, vide supra. π. Herculanei scyphi: pra aliis memorabiles, inventore Hercule. Macrob. ubi supra: Boeotiis praecipuo fuêre usu. Hôc poculi genere maria traiecisse Hercules dicitur, et Alexander M. nondum epotê Herculis scyphô, repente velut telô consixus, ingemuit, Curtius, l. 10. c. 4. Meminit Tullius Verr. 6. duorum Poculorum Herculeorum, manu Mentoris summô artificiô factorum. Servius, ad Aen. 8. Herculem in sacris magnô poculô ligneô usum, quod, ne carie con sumeretur, pice fuerit oblitum, scribit. Vide quoque Eusathium in Odyss. l. p. Ludovici IX. Galliae Regis poculum, in Cimeliarcho Sandionysiano asservatum, coloris subfusci atque e pretiosiore lapide con fectum, agathae speciem praese fert. Carolo du Fresne unum ex mardrinis poculis, quorum in Aula Gallica olim frequens usus, adeoque ex murrinis Veterib. illis adeo nobilitatis esse videtur. Vide cum in voce Mazer. et supra Madrinarius. ς. Magidae, vide itidem supra. τ. Nestoreum poculum, apud Homerum et Athenaeum, duos habebat fundos. v. Ω᾿δὸς vide supra Lyra. φ. Ω᾿ὸν, Ovum memoratur Eustaht. Od. ο. Παρθένιος, dicebatur scyphus περικεκυρτωμένα ἔχων τὰ ὠταρία, Id. ibid. χ. Pastorale, ex hederaceo ligno, idem cum Cissybio. Vide Eundem ibid. ψ. Patera, Poculum plenum ac patens. ω. Phiala, poculum anceps, utrinque ansatum, apud Iul. Pollucem, Onomast. l. 6. c. 18. αα. Plecta, vide Plectilis corona. ββ. Poculum Nephriticum, vide supra. γγ Psycter, Graec. ψυκτήρ, Eustath. Il λ. δδ. Pteroti calices Graecis, quasi pinnati aut alati dicti sunt, qui ansas utrinque alarum in speciem protensas haberent. Cuiusmodi modicos duos, ex vitro, HS. sex milibus, Neronis Principatu fuisse venditos, refert Plin. l. 36. c. 26. Ubi tamen alii legunt, Apyroti, ut dictum. εε. Puteus argenteus, memoratur Athenaeo, l. 11. ζζ. Rhyta, Graece ῥυτὰ: Pocula erant Heroum, in cornuum formam confecta, διατετρυμμένα, ἐξ ὧν κρουνίζοντες λεπτῶς κάτωθεν ἔπινον, Eustath. Il. ψ. ηη.Scalae, appellabantur Pocula ex ligno, Isidor. l. 20. c. 5. Vide quoque Paulum Varnefridum Diaconum, de Longob. l. 1. c. 27. θθ. Scyphus, Graecorum in usu, Pollux, l. 6. c. 16. Latinis quoque usurpata vox, Sueton. Neronc c. 47. Plin. calicem vocat. l. 37. c. 2. De Herculaneis scyphis, supra. λλ. Silenus, Graece Σιληνὸς, Poculum erat auribus carens. Eustath. Odyss. ο. κκ. Solis nomine insigne Poculum, memoratur eidem Odyss. ι. p. 1682. ubi ait Pocula ex auro ingentia Ἡλίου πλοῖα, Solis navigia, appellata Graecis fuisse λλ. Stateres, iidem cum Tympanis. μμ. Tabala, vide infra Tabaitae. νν. Tantali Poculum, videinfra Tantalus. ζζ. Trulla, calix aureus Interpr. Iuvenalis, Sat. 3. v. 108. Helen. Acron. ad Hor. l. 2. Sat. 3. deformis calix ac rusticanus etc. οο. Tympana, a formâ dicebantur, Pocula parva et cava, sine fundo ac auribus, quibus soli Cybeles Sacerdotes, uti consueverant. Plin. l. 33. c. ππ. Vatini sutoris poculi vitrei, quod quatuor rostris, instar nasorum, portendebatur, mentio est apud Tacitum, Annal. l. 15. Iuvenalem, Sat. 5. v. 47. et Martialem, l. 14. Epigr. 96. quorum hic:Vilia sutoris calicem monumenta VatiniAccipe, sed nasus longior ille fuit etc.ρρ. Viator, vide infra in hac voce.II.POCULUMΥ῾μνήςεως vide supra Convivia, item Poculum Eucharistic.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.